monumenta.ch > Plinius > sectio 94

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 94
{XXXVI} oris ulcera et tonsillas manducatam et coctam suco gargarizato cum melle tollere, item psoras et lepras veteres, ipsius tribus partibus cum duabus aluminis in aceto acri inlitis. Epicharmus satis esse eam contra canis rabiosi morsum inponi; melius, si cum lasere et aceto acri; necari quoque canes ea, si detur ex carne. semen eius tostum auxiliatur contra serpentes, fungos, tauri sanguinem.